Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 12

IOHANNEM 12:34-46

Help us?
Click on verse(s) to share them!
34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
44Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
45Et qui videt me, videt eum qui misit me.
46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

Read IOHANNEM 12IOHANNEM 12
Compare IOHANNEM 12:34-46IOHANNEM 12:34-46