Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 12:34-46 in Latin

Help us?

IOHANNEM 12:34-46 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.
46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
IOHANNEM 12 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598