Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 17

LUCAM 17:11-25

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
18Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
19Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
20Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
21neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
23Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
24nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
25Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.

Read LUCAM 17LUCAM 17
Compare LUCAM 17:11-25LUCAM 17:11-25