Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 17:11-25 in Latin

Help us?

LUCAM 17:11-25 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13 et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17 Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
20 Interrogatus autem a pharisæis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione:
21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
LUCAM 17 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598