Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 20

LUCAM 20:24-45

Help us?
Click on verse(s) to share them!
24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
25Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
26Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
27Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
28dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
29Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
30Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
31Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
32Novissime omnium mortua est et mulier.
33In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
36neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
38Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
39Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
40Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?
42et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
43donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?
45Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:

Read LUCAM 20LUCAM 20
Compare LUCAM 20:24-45LUCAM 20:24-45