Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 20:24-45 in Latin

Help us?

LUCAM 20:24-45 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
25 Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
28 dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
29 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
32 Novissime omnium mortua est et mulier.
33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
34 Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
36 neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
44 David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
LUCAM 20 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598