Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 17

LUCAM 17:1-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt.
2Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
3Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.
4Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Pœnitet me, dimitte illi.
5Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
6Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
7Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
8et non dicat ei: Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes?
9Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat?
10non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
11Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.
12Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
13et levaverunt vocem, dicentes: Jesu præceptor, miserere nostri.
14Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
17Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?

Read LUCAM 17LUCAM 17
Compare LUCAM 17:1-17LUCAM 17:1-17