Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 12

IOHANNEM 12:15-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.
16Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.
17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.
22Venit Philippus, et dicit Andreæ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
23Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
25ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:
28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.
30Respondit Jesus, et dixit: Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.
31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?
35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;
38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

Read IOHANNEM 12IOHANNEM 12
Compare IOHANNEM 12:15-40IOHANNEM 12:15-40