Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 1

LUCAM 1:27-76

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
28Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.
29Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
30Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.
31Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:
32hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum,
33et regni ejus non erit finis.
34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
42et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
49quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus,
50et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
51Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
52Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
54Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
60Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,

Read LUCAM 1LUCAM 1
Compare LUCAM 1:27-76LUCAM 1:27-76