Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 1

LUCAM 1:67-79

Help us?
Click on verse(s) to share them!
67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Read LUCAM 1LUCAM 1
Compare LUCAM 1:67-79LUCAM 1:67-79