Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 17

IOHANNEM 17:13-24

Help us?
Click on verse(s) to share them!
13Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:
19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
23Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

Read IOHANNEM 17IOHANNEM 17
Compare IOHANNEM 17:13-24IOHANNEM 17:13-24