Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 13

IOHANNEM 13:11-29

Help us?
Click on verse(s) to share them!
11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
16Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.
17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
20Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?
26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.

Read IOHANNEM 13IOHANNEM 13
Compare IOHANNEM 13:11-29IOHANNEM 13:11-29