Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 19

LUCAM 19:32-39

Help us?
Click on verse(s) to share them!
32Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
34At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
35Et duxerunt illum ad Jesum. Et jacentes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
36Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
37et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
38dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in cælo, et gloria in excelsis.
39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.

Read LUCAM 19LUCAM 19
Compare LUCAM 19:32-39LUCAM 19:32-39