Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 22

LUCAM 22:35-64

Help us?
Click on verse(s) to share them!
35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
36At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
38At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
39Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat,
42dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?
49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.
55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
57At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
58Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
60Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
62Et egressus foras Petrus flevit amare.
63Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.
64Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?

Read LUCAM 22LUCAM 22
Compare LUCAM 22:35-64LUCAM 22:35-64