Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 1

LUCAM 1:55-75

Help us?
Click on verse(s) to share them!
55sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
56Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
57Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
58Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
59Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
60Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
61Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
63Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
64Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
65Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc:
66et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo.
67Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
68Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:
69et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
71salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.

Read LUCAM 1LUCAM 1
Compare LUCAM 1:55-75LUCAM 1:55-75