Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - JOB

JOB 38

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
3Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.
5Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
6Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei?
8Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens;
9cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
10Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
13Et tenuisti concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
14Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
15auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
16Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
18Numquid considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia:

19in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
20ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
21Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras?
22Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
23quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
24Per quam viam spargitur lux, dividitur æstus super terram?
25Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
26ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur;
27ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
28Quis est pluviæ pater? vel quis genuit stillas roris?
29De cujus utero egressa est glacies? et gelu de cælo quis genuit?
30In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.
31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
32Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terræ consurgere facis?
33Numquid nosti ordinem cæli, et pones rationem ejus in terra?
34Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te?
35Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi: Adsumus?
36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?

37Quis enarrabit cælorum rationem? et concentum cæli quis dormire faciet?
38Quando fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
39Numquid capies leænæ prædam, et animam catulorum ejus implebis,
40quando cubant in antris, et in specubus insidiantur?
41Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos?