Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - JOB

JOB 14

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
2Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
3Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?
4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
5Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
6Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
7Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
8Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
9ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
10Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est?
11Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
12sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?
14Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
15Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
16Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis.
17Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
18Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo:

19lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes.
20Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum.
21Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
22Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.