Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 5

LUCAM 5:29-39

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
30Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?
31Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
32Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
33At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt?
34Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare?
35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus.
36Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt:
38sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
39Et nemo bibens vetus, statim vult novum: dicit enim: Vetus melius est.

Read LUCAM 5LUCAM 5
Compare LUCAM 5:29-39LUCAM 5:29-39