Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 5

MARCUM 5:9-30

Help us?
Click on verse(s) to share them!
9Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
13Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
14Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
15et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.
16Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.
17Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.
18Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
19et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
20Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
23et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:
28dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
30Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?

Read MARCUM 5MARCUM 5
Compare MARCUM 5:9-30MARCUM 5:9-30