51Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
52Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
53Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos?
55Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis.
56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
57Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
58Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
59Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
60Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
61Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.