1Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
2Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
3Quia hæc dicit Dominus Deus: Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
4Quia hæc dicit Dominus domui Israël: Quærite me, et vivetis.
5Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
6Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel:
7qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
8facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus:
9qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
12Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
13Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
14Quærite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
15Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium: si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
16Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
17Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
18Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
19Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
20Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?
21Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
22Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
23Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyræ tuæ non audiam.
24Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
25Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël?
26et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
27Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus: Deus exercituum nomen ejus.