Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 1

LUCAM 1:33-48

Help us?
Click on verse(s) to share them!
33et regni ejus non erit finis.
34Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
35Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
36Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:
37quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
38Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
39Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:
40et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.
41Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:
42et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
43Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?
44Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
45Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
46Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum:
47et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

Read LUCAM 1LUCAM 1
Compare LUCAM 1:33-48LUCAM 1:33-48