Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 9

MARCUM 9:7-38

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
8Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
9Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
10Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum?
11Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
13Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
14Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
15Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis?
16Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum:
17qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
18Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me.
19Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans.
20Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia:
21et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
22Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
23Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam.
24Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum.
25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est.
26Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
27Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum?
28Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
29Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire.
30Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
31At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum.
32Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
33At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset.
34Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
35Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis:
36Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
38Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:

Read MARCUM 9MARCUM 9
Compare MARCUM 9:7-38MARCUM 9:7-38