Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 1

IOHANNEM 1:7-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
11In propria venit, et sui eum non receperunt.
12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:
13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

Read IOHANNEM 1IOHANNEM 1
Compare IOHANNEM 1:7-17IOHANNEM 1:7-17