Text copied!
Bibles in Latin

IOHANNEM 1:7-17 in Latin

Help us?

IOHANNEM 1:7-17 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9 Erat lux vera, quƦ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
11 In propria venit, et sui eum non receperunt.
12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:
13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiƦ et veritatis.
15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:
17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
IOHANNEM 1 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598