Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 11

IOHANNEM 11:10-22

Help us?
Click on verse(s) to share them!
10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.
12Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.
13Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:
15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
17Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
19Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.
21Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:
22sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

Read IOHANNEM 11IOHANNEM 11
Compare IOHANNEM 11:10-22IOHANNEM 11:10-22