Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 6

LUCAM 6:27-44

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
28Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
29Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
31Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
32Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
33Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
34Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
35Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
36Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
37Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
38Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
39Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
40Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
41Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?
42aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
43Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
44Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.

Read LUCAM 6LUCAM 6
Compare LUCAM 6:27-44LUCAM 6:27-44