Text copied!
Bibles in Latin

LUCAM 6:27-44 in Latin

Help us?

LUCAM 6:27-44 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598

27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.
33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt.
34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.
35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.
38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?
40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?
42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.
44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam.
LUCAM 6 in Bibbia Vulgata Clementina na 1598