Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 5

LUCAM 5:1-13

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
2Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
3Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
5Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.
6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem rete eorum.
7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
9Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant:
10similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.
11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
12Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.
13Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.

Read LUCAM 5LUCAM 5
Compare LUCAM 5:1-13LUCAM 5:1-13