Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 11

IOHANNEM 11:41-53

Help us?
Click on verse(s) to share them!
41Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.
43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.
44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?
48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

Read IOHANNEM 11IOHANNEM 11
Compare IOHANNEM 11:41-53IOHANNEM 11:41-53