Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ROMANOS - ROMANOS 10

ROMANOS 10:10-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
10Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?
15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
19Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
20Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
21Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

Read ROMANOS 10ROMANOS 10
Compare ROMANOS 10:10-21ROMANOS 10:10-21