2Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi.
3Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione.
4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
5Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra.
6Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
7Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos.
8Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
9Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt.
10Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
11Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.