Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM

PSALMORUM 55

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
5In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
6Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
9Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.