1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.
3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.
6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.
7Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
11In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu:
12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
13Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.
14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.
17Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;
18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.
21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.
24Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, glorificate eum.
25Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in sæculum sæculi.
28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium:
29quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.
32Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.