Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - PSALMORUM

PSALMORUM 113

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
2facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus.
3Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?
7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob:
8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
9Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:
10super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
11Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.
12Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
13Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
14Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
15Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
16Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
17Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
18Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.

19Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
21Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
22Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
23Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
24Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
25Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:
26sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.