Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 8

MARCUM 8:5-17

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia: et dimisit eos.
10Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
12Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
14Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
16Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: quia panes non habemus.
17Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?

Read MARCUM 8MARCUM 8
Compare MARCUM 8:5-17MARCUM 8:5-17