Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 6

MARCUM 6:5-38

Help us?
Click on verse(s) to share them!
5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
7Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs,
9sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
10Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:
11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
12Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent:
13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
15Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
16Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
20Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ:
22cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
23et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
24Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ.
25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
26Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare:
27sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
29Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento.
30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
31Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
34Et exiens vidit turbam multam Jesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
35Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes: Desertus est locus hic, et jam hora præteriit:
36dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.

Read MARCUM 6MARCUM 6
Compare MARCUM 6:5-38MARCUM 6:5-38