Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 23

LUCAM 23:29-45

Help us?
Click on verse(s) to share them!
29Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
35Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
38Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.
39Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
40Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
42Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.
44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
45Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

Read LUCAM 23LUCAM 23
Compare LUCAM 23:29-45LUCAM 23:29-45