Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 17

IOHANNEM 17:15-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:
19et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.

Read IOHANNEM 17IOHANNEM 17
Compare IOHANNEM 17:15-21IOHANNEM 17:15-21