Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - IOHANNEM - IOHANNEM 10

IOHANNEM 10:25-40

Help us?
Click on verse(s) to share them!
25Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me:
26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:
28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
30Ego et Pater unum sumus.
31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.
32Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?
35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?
37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;

Read IOHANNEM 10IOHANNEM 10
Compare IOHANNEM 10:25-40IOHANNEM 10:25-40