Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - HEBRÆOS

HEBRÆOS 12

Help us?
Click on verse(s) to share them!
1Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen:
2aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
3Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
4Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes:
5et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris.
6Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit.
7In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater?
8quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis.
9Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
11Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ.
12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
13et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
15contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
16Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
17scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

19et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
20Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
21Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus.
22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
23et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
25Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
26Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum.
27Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.
28Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
29Etenim Deus noster ignis consumens est.