Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 5

MARCUM 5:20-36

Help us?
Click on verse(s) to share them!
20Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur.
21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
23et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:
28dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
30Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
31Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
32Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.
33Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
34Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?
36Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.

Read MARCUM 5MARCUM 5
Compare MARCUM 5:20-36MARCUM 5:20-36