Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - MARCUM - MARCUM 4

MARCUM 4:24-34

Help us?
Click on verse(s) to share them!
24Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
25Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
26Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
27et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
28Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
30Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?
31Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra:
32et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare.
33Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire:
34sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Read MARCUM 4MARCUM 4
Compare MARCUM 4:24-34MARCUM 4:24-34