Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 24

LUCAM 24:27-41

Help us?
Click on verse(s) to share them!
27Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.
28Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire.
29Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
30Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
32Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas?
33Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
34dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
35Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
36Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere.
37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
38Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra?
39videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
40Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
41Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?

Read LUCAM 24LUCAM 24
Compare LUCAM 24:27-41LUCAM 24:27-41