Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 23

LUCAM 23:18-33

Help us?
Click on verse(s) to share them!
18Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
19qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
20Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
21At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
22Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.
23At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
24Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
25Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
26Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
28Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
29Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
31Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

Read LUCAM 23LUCAM 23
Compare LUCAM 23:18-33LUCAM 23:18-33