Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 12

LUCAM 12:4-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
5Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam: ita dico vobis, hunc timete.
6Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
7sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos.
8Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei:
9qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
10Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
13Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
14At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:
17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
18Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?
21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

Read LUCAM 12LUCAM 12
Compare LUCAM 12:4-21LUCAM 12:4-21