Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 21

LUCAM 21:2-8

Help us?
Click on verse(s) to share them!
2Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
3Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
4Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
5Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit:
6Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
7Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient?
8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.

Read LUCAM 21LUCAM 21
Compare LUCAM 21:2-8LUCAM 21:2-8