Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 1

LUCAM 1:3-11

Help us?
Click on verse(s) to share them!
3visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
7Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
8Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,
9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:
10et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
11Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.

Read LUCAM 1LUCAM 1
Compare LUCAM 1:3-11LUCAM 1:3-11