Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - LUCAM - LUCAM 12

LUCAM 12:13-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
13Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
14At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
15Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
16Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit:
17et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
18Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam: et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
19et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt?
21Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.

Read LUCAM 12LUCAM 12
Compare LUCAM 12:13-21LUCAM 12:13-21