Text copied!
CopyCompare
Bibbia Vulgata Clementina na 1598 - ACTUUM APOSTOLORUM - ACTUUM APOSTOLORUM 4

ACTUUM APOSTOLORUM 4:8-21

Help us?
Click on verse(s) to share them!
8Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
9si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
11Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli:
12et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant:
14hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
15Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem,
16dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.
17Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
18Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
20Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
21At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum: quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.

Read ACTUUM APOSTOLORUM 4ACTUUM APOSTOLORUM 4
Compare ACTUUM APOSTOLORUM 4:8-21ACTUUM APOSTOLORUM 4:8-21